monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 12
Igitur cum toties et crebro lectorem admonuerim, et per singula pene tractuum millia, cautus viator incesserim, me ita recipere nuptias, ut eis continentes, viduas, virginesque praeferrem; debuerat prudens et benignus Lector, etiam ea quae videntur dura, aestimare de caeteris, et non in uno atque eodem libro, criminari, me diversas sententias protulisse. Quis enim tam hebes, et sic in scribendo rudis est, ut idem laudet et damnet? aedificata destruat, et destructa aedificet? et cum adversarium vicerit, suo novissime mucrone feriatur? Si rusticani homines, et vel rhetoricae, vel dialecticae artis ignari detraherent mihi, tribuerem veniam imperitiae, nec accusationem reprehenderem, ubi non voluntatem in culpa cernerem, sed ignorantiam. Nunc vero cum diserti homines, et liberalibus studiis eruditi, magis velint laedere, quam intelligere, breviter a me responsum habeant, corrigere eos debere peccata, non reprehendere. Patet campus, stat e contra acies, adversarii dogma manifestum est, et (ut Virgilianum aliquid inferam) 'illum aspice contra, Qui vocat' : Respondeant adversario. Aliter teneant modum in disputando, aliter virgam in docendo; et me in libris suis, quid vel praetermiserim, vel addiderim, doceant. Reprehensores non audio, sequor magistros. Delicata doctrina est, pugnanti ictus dictare de muro, et cum ipse unguentis delibutus sis, cruentum militem accusare formidinis. Nec hoc dicens, statim iactantiae reus sum, quod caeteris dormientibus solus certaverim; sed hoc dico, cautius eos posse pugnare, qui me viderint vulneratum. Nolo tale certamen adeas, in quo tantum te protegas, et torpente dextra, sinistra clypeum circumferas. Aut feriendum tibi est, aut cadendum. Non possum te aestimare victorem, nisi adversarium video trucidatum.